- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
Quamvis ergo et haec non parva videantur ad confirmandam suspicionem falsi de capitulo isto, plus tamen illo teneor, quia omnem, ut dixi, Moyseos scripturam scrutatus, nullas ibi de Christo prophetias inveni. Nunc tamen te compertus melioris intelligentiae lectorem, consecuturum me aliquid credo, acturumque fateor gratias, si spem profectus ac doctrinae, quam mihi objurgationis tuae fiducia promittit, nulla frustreris invidia; sed doceas, si quid est quod me forte legentem praeterierit de Deo ac de Domino nostro memoratum in scriptura Moysi. Nec dixeris, quaeso, ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei quem sequor; sed puta nos cum Judaeo tractare, puta cum Gentili: cum eis dixerimus, Moyses de Christo scripsit, quaesituri erunt probationes, quid offeremus? Numquidnam dicere poterimus, Christus hoc dixit, cui adhuc illi minime credunt? Nempe opus erit nos ipsis ostendere quid scripserit.