CAPUT III.

Quapropter, si quid de caetero in laesionem nostrae fidei de Scripturis quaerentes inveneritis, tunc demum id nobis opponere mementote, cum vobis pervideritis non esse contrarium: quemadmodum et illud, quod de Petro soletis afferre, tanquam idem viderit aliquando de coelo demissum vas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes; atque eo attonito et admirante, vox audita sit dicens ad eum, Petre, quidquid in vase vides, macta, et manduca. Cui idem respondens: Domine, commune, inquit, et immundum non contingam. Et iterum vox ad  cum: Quod ego sanctificavi, immundum ne vocaveris (Act. X, 11-15). Quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam, et non indifferentiam videatur significare ciborum; tamen quia vobis et hoc ita intelligere placet, vescamini igitur necesse est passim belluis omnibus, et echidnis  et colubris, ac reliquo omni genere serpentino juxta horama Petri. Hactenus enim vere dicto audientes vos esse probabitis voci quam fertur audisse: et tamen hujus quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et Prophetae damnati sunt, qui de iis quae sanctificaverit Deus juxta vocis hujus sententiam, multa putaverint esse polluta.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal