CAPUT II.

Sed illos fortasse excuset ignorantia; necdum enim apparente christiana hac fide quae doceret omnia esse munda mundis, quaedam et ipsi putaverint esse non munda: vos vero, qua nunc excusatione  utimini, si Paulo clamante nihil esse non mundum, et doctrinas daemoniorum appellante ciborum abstinentiam (I Tim. IV, 1, 3), et mente pollutos vocante qui aliquid putaverint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus, sed etiam gloriam captatis exinde, et eo acceptiores vos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis; id est, secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis et magis conscientia vestra polluti? Quid, quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia, ritu quamvis diversissimo reponunt, dico autem Judaeos, et Christianos, et Gentes, ex quanam istarum religionum sermo hic veniat, non potest inveniri, qui docet nihil esse non sanctum? certe ex Judaismo minime; itidem ex Paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos; nec quidquam interest, nisi quod Hebraeus in quibusdam animalibus a Paganis dissentit. Restat christiana fides, cujus si proprium hoc esse putas, nihil existimare pollutum, prius est ut fatearis in vobis esse neminem christianum. Omnes enim apud vos, ut caetera reticeam, morticina tamen et immolata inquinamentum existimant esse non parvum (Act. XV, 29): aut si et a vobis jure Christianitatis hoc agitur, ne hujus quidem ergo religionis sententia est, quae omnem penitus immundorum abstinentiam tollit. Quorsum ergo a Paulo id dici potuit, quod nulli sit religioni conveniens? Etenim Apostolus non tam religionem exuit, quam ritum mutavit, cum ex Judaeo factus est Christianus. At vero qui hoc capitulum scripsit, videtur ille mihi nulla prorsus religione fuisse subnixus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal