CAPUT III.

Sed nunc ad illud, quia nos non sectam, sed schisma Gentium nuncupasti. Schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo caeteri, solo congregationis delectari discidio. Secta vero est longe alia opinantem quam caeteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu divinitatis instituisse culturam. Quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam Paganorum.  De tuis postea videbimus. Pagani bona et mala, tetra et splendida, perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et divina unum habere principium dogmatizant. His ego valde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor Deum, contrariis vero Hylen: sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. Item Pagani, aris, delubris, simulacris, victimis, atque incenso Deum colendum putant. Ego ab his in hoc quoque multum diversus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile Dei templum puto: vivum vivae majestatis simulacrum Christum Filium ejus accipio: aram, mentem bonis artibus et disciplinis imbutam, honores quoque divinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono: quomodo ergo schisma sum Paganorum?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal