CAPUT II.

Igitur nos Patris quidem Dei omnipotentis, et Christi Filii ejus, et Spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen: sed Patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem vocat (I Tim. VI, 16): Filium vero in hac secunda ac visibili luce consistere; qui quoniam sit et ipse geminus, ut cum Apostolus novit, Christum dicens esse Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24); virtutem quidem ejus in sole habitare credimus, sapientiam vero in luna: necnon et Spiritus sancti, qui est majestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diversorium; cujus ex viribus ac spirituali profusione, terram quoque concipientem, gignere patibilem Jesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. Quapropter et nobis circa universa, et vobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamvis eorum acerrime oderitis auctores. Haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaveris, audies; quamvis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod vel tu, vel quilibet alius rogatus, ubinam Deum suum credat habitare, respondere non dubitabit, In lumine: ex quo cultus hic meus omnium pene testimonio confirmatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal