- Tabla de Contenidos
CAPUT XXVI.
Quis alius in angelo cum Jacob luctatus, eum sibi praevalentem, quasi fortiorem infirmior victusque victorem partim benedicit, partim latitudinem femoris ejus claudam reddit (Gen. XXXII, 24-31); nisi qui praevalere adversus se passus populum Israel, quosdam qui crediderunt, benedixit in eis? Latitudo autem femoris Jacob, in multitudine carnalis populi claudicavit. Quis alius lapis positus ad caput Jacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur, etiam unctus est, nisi caput viri Christus? quis enim Christum nescit ab unctione appellari? Qui etiam hoc ipsum in Evangelio commemorans, et de se figuratum apertissime testificans, cum quemdam Nathanaelem dixisset vere Israelitam, in quo dolus non esset; et cum ille tanquam lapidem illum habens ad caput, confessus eum esset Filium Dei et Regem Israel, ista confessione quodam modo ungens lapidem, id est, ipsum esse confitens Christum; ibi opportune Dominus etiam illud commemoravit, quod tunc vidit Jacob, qui per benedictionem appellatus est Israel: Amen dico vobis, inquit, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I, 47-51). Hoc enim Israel viderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in coelum scalas, per quas ascendebant et descendebant Angeli Dei (Gen. XXVIII, 11-18). In quibus significati sunt Evangelistae praedicatores Christi: ascendentes utique, cum ad intelligendam ejus supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eam inveniant in principio Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia (Joan. XI, 1-3); descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4, 5). In illo enim scalae a terra usque ad coelum, a carne usque ad spiritum; quia in illo carnales proficiendo, velut ascendendo spirituales fiunt: ad quos lacte nutriendos, etiam ipsi spirituales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1-3). Sic et ascenditur et descenditur super Filium hominis. Filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse Salvator; et Filius hominis deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum et scalas intelligimus, quia ipse dixit, Ego sum via (Joan. XIV, 6). Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvuli nutriantur . Et per illum ascenditur et descenditur: exemplum quippe ejus sequentes praedicatores ejus, non solum se erigunt, ut eum sublimiter spectent; sed etiam humiliant, ut eum temperanter annuntient. Videte Apostolum ascendentem: Sive, inquit, mente excessimus, Deo. Videte et descendentem: Sive, inquit, temperantes sumus, vobis. Dicat et per quem ascenderit et descenderit: Charitas enim, inquit, Christi compellit nos; judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 13-15).