CAPUT XXIII.

Sic et Patriarchas et Prophetas non tales vituperatis, quales honorantur a nobis; sed quales Libris nostris non intellectis malevola vanitate finxistis: quos tamen etiam ipsos quales fuisse suspicamini, parum est si dicam vestris Electis omnia Manichaei mandata servantibus, nisi etiam ostendam ipso deo vestro esse meliores: quod non aggrediar demonstrare, nisi prius sanctos patres nostros Patriarchas et Prophetas a criminationibus vestris, adjuvante me Domino, adversum corda carnalia, perspicua ratione  defendero. Et vobis quidem, Manichaei, sic respondere sufficeret, ut etiam vitia quae putatis nostrorum, laudibus vestrorum praeponenda doceremus; addentes ad cumulum confusionis vestrae, ut etiam deus vester  longe pejor inveniretur hominibus, quales nostros patres fuisse jactatis. Sic ergo, ut dixi, vobis respondere sufficeret: sed quoniam nonnulli etiam praeter vestra vaniloquia sua sponte commoventur, vitam Prophetarum in Vetere Testamento comparantes vitae Apostolorum in Novo Testamento, nec valentes discernere consuetudinem temporis illius quo promissio velabatur, a consuetudine temporis istius quo promissio revelatur; eis magis respondere compellor, qui vel temperantiam suam audent praeferre Prophetis, vel nequitiae suae quaerunt patrocinia de Prophetis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal