CAPUT VI.

Sed nec illud quidem verisimile est, quod prosequitur, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46). Quia dissimilis admodum traditio est et longe altera Moyseos et Christi, ut si eorum alteri Judaei crederent, alteri necessario repugnarent. Nam Moyses quidem prae caeteris ab omni opere abstinendum docet in sabbato, causamque inducit religionis hujus hanc esse, quia Deus cum mundum et quae in eo sunt omnia fabricaret, sex diebus indulserit operi, septima vero cessaverit, quod est sabbatum: idcircoque benedixerit, id est, sanctificaverit, tanquam suae tranquillitatis portum, legemque dederit insuper, ut qui idem solveret, occideretur (Exod. XX, 8-11, et XXXI, 13-17). Hoc igitur Judaei vehementer credebant, docente Moyse: idcircoque Christo ne aures quidem accommodandas putabant, asseveranti Deum semper operari, nec ullum sibi cessationis statuisse diem, quia sit jugis et infatigabilis virtus; seque adeo idcirco nunquam debere cessare, ne sabbatis quidem: Pater enim, inquit, meus semper operatur, et me oportet operari (Joan. V, 17, et IX, 4). Item Moyses carnis peritomen in sacris et Deo amabilibus numerat, jubetque circumcidi masculinum omne, carne praeputii ipsorum: esseque hoc docet necessarium signum testamenti illius, quod Deus suus disposuerit ad Abraham, affirmatque quod virorum quisquis  hoc non gestaverit, exterminabitur ille de tribu sua, et haereditatis quae Abrahae repromissa sit ac semini ejus, non veniet in consortium (Gen. XVII, 9-14). Et hoc ergo Judaei valde crediderant, asseverante Moyse: idcircoque fidem Christo habere non poterant infirmanti ea, et insuper asseveranti quod dupliciter gehennae filius fieret, qui esset circumcisus (Matth. XXIII, 15). Item Moyses carnalium ciborum sollicitam facit discretionem, et inter pisces ac volucres et quadrupedia helluonis in modum disceptator sedet; jubetque alia quidem abliguriri pro mundis, alia vero pro immundis ne  contingi quidem: quorum in parte porcum taxat et leporem, et si quid in piscibus caret squama, aut in quadrupedibus ungulam fissam non habet, nec ruminat (Deut. XIV, 3-20). Et haec ergo Judaei fortiter crediderunt, scribente Moyse: idcircoque Christo jam credere non poterant, indifferentiam docenti ciborum, et a suis quidem discipulis omnia penitus removenti, saecularibus vero vulgo concedenti omnia quae possent edi, atque asseveranti quod eos nihil in os intrans pollueret; quia quae de ore impudenter  procedant, ea sola sint quae polluant hominem (Matth. XV, 11-20). Haec atque alia multa Moysi contraria, Jesum dogmatizare, nemo qui nesciat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal