CAPUT V.

AUGUSTINUS respondit: O imperita pestis, et vanitas versipellis! utquid tibi objicis, quod si quis tibi objicit, nescit cum quo agat? Neque enim vos Paganos dicimus, aut schisma Paganorum; sed habere cum eis quamdam similitudinem, eo quod multos colatis deos. Verum vos eis esse longe deteriores. quod illi ea colunt quae sunt, sed pro diis colenda non sunt: sunt enim et idola, sed ad salutem nihil sunt. Et qui colit arborem, non quidem arando, sed adorando, non id colit quod nusquam est, sed quod ita colendum non est. Ipsa etiam daemonia, unde dicit Apostolus, Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20); utique sunt quibus illos immolare dicit, et quorum nos socios esse non vult. Jam vero coelum et terra, mare et aer, sol et luna, et caetera sidera, omnia haec manifesta oculis apparent, atque ipsis sensibus praesto sunt. Quae cum Pagani tanquam deos colunt, vel tanquam partes unius magni dei; nam universum mundum quidam eorum putant maximum deum: ea colunt quae sunt. Cum quibus quando agimus, ut ea non colant, non eis dicimus quod nulla sint, sed quod colenda non sint: eisque colendum horum omnium conditorem Deum invisibilem suademus, cujus solius participatione beatus homo fieri potest; quod omnes velle nemo ambigit. Sed quia nonnulli eorum invisibilem et incorpoream creaturam colunt, quod est et anima mensque humana; tamen quia nec ejusmodi creaturae participatione fit homo beatus; ille non solum invisibilis, verum etiam incommutabilis Deus, id est, Deus verus colendus est: quia solus ille colendus est, quo solo fruens, beatus fit cultor ejus; et quo solo non fruens, omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur. Vos autem cum ea colatis quae omnino non sunt, sed vestrarum fallacium fabularum vanitate finguntur, propinquiores essetis verae pietati ac religioni, si saltem Pagani essetis, vel in eorum genere qui corpora colunt, etsi non colenda, sed tamen vera. Unde vos verius dixerim nec solem istum colere, ad cujus gyrum vestra oratio circumvolvitur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal